- PRAEFECTUS
- PRAEFECTUSnon eôdem semper fuit significatu. Nam et in re militari magnus eorum usus, et inter Provinciales Magistratus, non minor fuit. Scribit Dio, Octav. Augustum eos omnes, quos Provinciis extra Italiam sitis praeposuisset, Praefectos appellâsse, quorum eadem, quae Propraetorum in Caesaris Provincias missorum, ratio fuit. Inter hos de Praefecto Aegypti inprimis, quaedam addenda. Dictus is et Augustalis, ab Augusto primum institutus, ac Aegypto, quam Antoniô et Cleopatrâ victisin Provinciae formam redegerat, praepositus: diversus fuit a reliquarum Provinciarum Rectoribus, quod non Senatorii, ut illi, sed Equestris ordinis esset. Senatoribus enim eam Provinciam committere Augustus noluit, ut Dio docet, l. 51. veritus, ne si violentiores Senatores Praesides nacta esset, occasionem rerum novandarum adferret. Quin etiam, ut idem ait, proficiscendi in Aegyptum potestatem, nisi ipse nominatim alicui permisisset, omnibus ademit. Primus autem. qui ei Praefecti nomine praefuit, Cornelius Gallus fuit, a quo dein ceps omnes, qui eam provinc. administrârunt, Praefecti sunt appellati. Meminit eorum Ulpianus, ff. tit. de Praefecto Augustali, his verbis: Praefectus Aegypti non prius deponit Praefecturam et Imperium, quod ad similitudinem Proconsulis lege factâ, sub Augusto ei datum est, quam Alexandriam ingressus sit successor eius, licet in provinciam venerit et ita in mandatis eius continetur, etc. Reliqua vero omnia cum Proconfulibus vel Propraetoribus habuit communia. Ioh. Rosin. Antiqq Rom. l. 7. c. 2. 3. Vide quoque supra Augustales. De coetevis Praefectorum generibus, vide hic infra. Apud Helvetios, ab Imperio olim Praefecti quoque genti sunt dati, quos Vogt et Reichsvogt, quidam Voitos, fortasse Graecô nomine, quasi Βοηθοὺς, i. e. Auxiliatores, appellatos aiunt. Hi ab initio sedes suas non ipsis in Pagis habuêre, sed alibi in suis arcibus habitantes, quotannis semel atque iterum evocati illuc proficiscebantur, iuris dicundi gratiâ, praesertim in rebus criminalibus ac capitallbus: Reliquas enim causas Ammanus et Senatores ex populo delecti cognoscebant, ac in commune Reip. suae consulebant. Quemadmodum nostrâ etiam aetate nonnullae civitates Praefectos ab Imperio accipiunt, qui tantum iudiciis rerum capitalium praesunt, nullum praeterea in illis urbibus Imperium aut iurisdictionem habentes: sicque inter alios, a, Rodolfo I. Imperatore Helvetiis Imperii nomine Praefectos datos fuisse legimus. Postea vero huius filius Albertus, imminens Helvetiorum libertati, postquam ad Imperium pervenit, tum alia quae Imperii erant Austriis asserere, tum Praefectos Helvetiis mittere coepit duos perpetuos, qui, arcibus munitissimis apud Urios, Suitios ac Underwaldios excitatis, in Imperatoris potestatem eos redigerent. Hi postquam durô asperôque imperiô populum premerent, pristinam libertatem recuperandi fortissimae genti praebuêre ansam: quâ de re alibi. Vide Ios. Simlerum, Descript. Helvetiae: Item in vocibus Griesterus et Landebergius. VARIA PRAEFECTORUM APUD ROMANOS ALIOSQUE CENERA. α. Aegypti Praefectus, vide paulo supra. β Aerarii, ab Augusto instituti, sorte lecti sunt tres viri Praetorii, quibus eius curam ad triennium mandavit iussitque ut binis lictoribus, aliisque quos conveniebat Ministris uterentur, Dio, l. 55. Vide quoque Sueton. in Aug. c. 48. Hi postea a Principe eligi et sine electoribus creari consuevêre, teste eôdem Dione, l. c. Vide quoque infra Procurator Aerarii maioris. γ. Annonae Praefectus, Magistratus fuit extraordinarius, curavitque, ne plebs annonae inopiâ et caritate laboraret, utque panis pondere iustô et munditie debitâ veniret. Liv. l. 4. δ. Augustalis, vide Aegypti Praefectus. 1. Aulae Praefectus, seu Palatii, vide Maiordomus. ζ. Castrorum Praefectus, castrorum positionem, valli et fossae destinationem, tabernacula casasque militum, cum impedimentis omnibus, curabat. Praeterea aegri contubernales et medici, nec non expensae, ad industriam eius pertinebant. Idem vehicula, sagittarios, serramenta, ligna, stramina, arietes coeteraque genera tormentorum, procurabat. Legebatur autem ad id muneris, post longam probatamque militiam, omnium peritissimus. η. Celerum Praefectus, seu Tribunus dictus est, qui Equitibus praeerat: Obtinebat autem secundum a Rege locum; quo in numero fuit Iun. Brutus, qui auctor Regis eiciendi exstitit. Pompon. θ. Praefectus Euangelio dictus est olim in Ecclesia Constantinopolitana, qui in processionibus sacris codicen Euangelii praeferebat. Significat autem Processio agmen, quod quidem ad instar exercitus modeste ac devote coordinatum, vexilla ex crucem praefert, in Ecclesia tum Romana, tum Graeca, Fratres Macri in Hierolex. Vide infra, in voce Processio. 1. Fabrorum Praefectus, Graece Ε῎παρχος τȏυ τεχνυτῶν, praecrat Legionis Fabris, Tignariis, Instructoribus, Carpentariis, Ferrariis, Lictoribus, reliquisque Artificibus, ad hibernorum aedificia fabricanda, quaeque alia vel nova facienda vel quassata reparanda erant. Vegetius, l. 2. c. 11. Vide Lipsium Poliorcet. l. 3. c. 6. κ. Frumenti Praefectus, ab Augusto, institutus providebat, ut distributio gratuita frumenti ex P. Clodii rogatione, quam confirmavit Augustus, rite perageretur, populusque in annonae difficultate sublevaretur. Vide Sueton. Aug. c. 27. et 46. Dionem item, l. 54. Erant autem hi, Viri Consulares. λ. Largitionum Praefectus vide in hac voce. μ. Legionis Praefectus, absente Legatô, tamquam Vicariusipsius, potestatem habebat maximam: Eius praecepta Tribuni, Centuriones, milites observabant. Vigiliarum profectionisque tessera ab eo petebatur: Arma omnium militum, item vestes, equi, annona, ad illius pertinebant curam, etc. Vegetius, l. 2. c. 9. v. Morum Praefectus, nomen Magistratus apud Carthaginenses, teste C. Nepote, Hamilcare. c. 3. et Romanos, Cicer. in Cluentiana, Tu es praefectus moribus. Qui et Censor, vide ibi. Caesar tamen Praefectus morum fuit, non Censor, h. e. rem habuit, titulô per speciem modestiae recusatô. Nisi malis, partem potestatis Censoriae fuisse morum curam, quam Caesar usurpavit. Casaub. ad Nepotis. l. ξ. Ordinum Praefecti, videsupra Locus infra Quatuordecim. ο. Palatii Praefectus, vir summae erat, apud Imperatorem auctoritatis, praesertim translatô Constantinopolim Imperiô, Cura Palatii dictus Ammiano, l. 14. Vide supra in voce Palatium. π.Panis Praesectus, idem cum Frumenti Praefecto. p. Porcinae Praefectus. Vide supra Porci. σ. Postarum Praefectus vide supra Posta, item voce Logotheta. τ. Praefecturarum Praefectus, vide supra in voce Praefectura. υ. Praesidii Praefectus vide infra. φ. Praetorio Praefectus, dicebatur is, qui militibus iis praeerat, quos Imperatores in sui custodiam allegerunt: quod institutum ab Augusto, dein a Tiberio confirmatum est. Fuit eius dignitas ac potestas maxima, unde Sublimissimi Iudicis elogiô, sicut Quaestores et Magistri officiorum, honoratus est. Vide quoque supra Magnisicus. Quam primum autem talis legebatur, dari ei ab Imperatore cingulum cum gladio solebat: unde memorabilis illa Traiani vox, cuius Plin. in Panegyr. c. 66. meminit. Duravit haec dignitas usque ad Constantinum M. qui, quod Praetoriani cum Maxentio fecissent, castrô Praetoriô dirutô, cohortibusque Praetorianis exauctoratis, postquam Orbem Roman. in 4. dioeceses divisisset, 4. quoque Praetorio Praefectos, in Galliis, (vide supra Arelatum;) Italia, Illyrico et Oriente, instituit: quitamen non nisi in civilibus causis iudicandi habehant potestatem. Panciroll. plura infra, voce Praetorio Praefecti. Fuit et Praefectus Augustalis Praetorii, et Praefecti Praetorio comitatus: quorum unus in Italia: Constantinopoli alter, fuêre, Pancirol. iterum in Notitia. χ. Regiae pecuniae Praefectus, apud Artemidorum, Oneirocr. l. 4. c. 33. idem cum Thesauri regii, apud Persas, custode. ψ. Regius Praefectus, ne quid Resp. detrimenti capiat, constitutus. Camden. Anglice Lieutenant of a Shire. ω. Rerum capitalium Praefectus, Ascon. αα. Vigilum Praefectus, ab Augusto institutus, cognoscehat de incendiariis, effractoribus, furibus, receptaroribus. etc. Vide Sueton. in Aug. c. 50. et infra suô locô. ββ. Virginum Sacrarum Praefectus, Iun. γγ. Urbis Praefectus, sub Regibus et Consulib. quando domo profecti, ne Urbs sine imperio esset, eam interea moderabatur. Sub Imperatoribus perpetua haec potestas erat, et quidquid criminis intra 100. lapidem admissum fuerat, ad eam pertinebat. Vide tit ff. de Offic. Praef. Urb. et Tacitum, Annal. l. 6. Idem absente Rege vel Consule, ad praesidium Urbis relictus, imperium summum habebat, praesidia disponebat, iura civibus reddebat, Senatum convocabat etc. Sed de hoc vide quoque supra, voce Patricius, et plura infra, in voce Urbi Praefectus; uti de iura Praefecti Urbis, recentiori aevô, supra iterum ubi de Porticanis. Fuêre et Praefectus arcis, Praefecti morum, item thesaurorum, sub Comit, Largitionum etc. Vide Pancirollum Notit. Addam saltem Ecclesiae Praesectum, Graece Ε᾿κκλησιάρχην, in Eccles. Graeca, memoratum in Typico Sabae, p. 1. Εἶτα ἄρχεται ὀ Ε᾿κκλησιάρχης, Δεῦτε, προσκυνήσωμεν. Quô munere qui sungebatur in Magna Ecclesia Constantinopoli, Ε᾿κκλησιάρχης Μέγας dicebatur, teste meursiô ex Malaxi Historia Patriarch. Alius ab eo erat ὀ Α῎ρχων τȏυ ἐκκλησιῶν, qui generalem omnium Ecclesiarum curam habebat. et Presbyteros illis praeficiebat, uti videne est apud Cl. Suicerum Thes. Eccl. voce Α῎ρχων. De Praefectis XV. in Templo Salomonico, Temporum, Portarum, Custodiarum, Cantorum, Instrumentorum Musitorum, Sortium, Columbarum et avium, Tessrarum, Vinorum, Aquarum,Valetudinis Sacerdotum, Panum propositionis, suffimentorum, Velorum et Vestium Sacerdotalium; praeter Pontifinem, eius Vicarium Segen, huius vices itidem gerentes duos, septem alios qui templi claves asservabant, tres Aerarii Praefectos, custodiae rempli Praepositum, et caput paternae domus, quae maiorum dignitatum fuêre nomina, vide Burmannum, Synopsi theol. Christ. Parte prior, l. 4. c. 8. §. 48. et 49. Hinc Praefectiana Militia, recentioriaevô, de qua vide Cl. Suicerum, Thesaeur. Eccl. voce Παλατῖνος, nec non supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.